Thesauros Literature Oratory Cum populo gratias egi

Cum populo gratias egi

Cum populo gratias egi Cicero, Marcus Tullius
11 numquam de P. Popilio L. Opimius, fortissimus consul, numquam de Q. Metello non modo C. Marius, qui erat inimicus, sed ne is quidem qui secutus est, M. Antonius, homo eloquentissimus, cum A. Albino conlega senatum autaut et bks all.: om. Gee populum est cohortatus; at pro me superiores consules semper ut referrent flagitati sunt; sed veriti sunt ne gratiae causa facere viderentur, quod alter mihi adfinis erat, alterius causam capitis receperam; qui provinciarum foedere infrenatiinfrenati Koch, Muell.: irinati P et pler.: irritaqui Gt: irritati eeks: irretiti Naugerius (1), Halm: devincti Schmidt totum illum annum querelas senatus, luctum bonorum, Italiae gemitum pertulerunt. Kalendis vero Ianuariis postea quam orba res publica consulis fidem tamquam legitimi tutoris imploravit, P. Lentulus consul, parens, deus, salus nostrae vitae, fortunae, memoriae, nominis, simul ac de sollemni deorumsollemni deorum Halmio auct. Muell.: solem de P rell. praeter w (solempni de) religione rettulit, nihil humanarum rerum sibi prius quam de me agendum iudicavit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme