95
oppressus est C. Antonius. esto; habuit quandam ille infamiam suam; neque tamen ille ipse, pro meo iure dico, vobis iudicibus damnatus esset, cuius damnatione sepulcrum L. Catilinae floribus ornatum hominum audacissimorum ac domesticorum hostium conventu epulisque celebratum est. iusta Catilinae facta sunt; nunc a Flacco Lentuli poenae per vos expetuntur. quam potestis P. Lentulo, qui vos in complexu liberorum coniugumque vestrarum trucidatos incendio patriae sepelire conatus est, mactare victimam gratiorem quam si L. Flacci sanguine illius nefarium in vos omnis odium saturaveritis?
96
litemus igitur Lentulo,parentemus Cethego, revocemus eiectos; nimiae pietatis et summi amoris in patriam vicissim nos poenas, si ita placet, sufferamus. nos iam ab indicibus nominamur, in nos crimina finguntur, nobis pericula comparantur. quae si per alios agerent, si denique per populi nomen civium imperitorum multitudinem concitassent, aequiore animo ferre possemus; illud vero ferri non potest, quod per senatores et per equites Romanos, qui haec omnia pro salute omnium communi consilio, una mente atque virtute gesserunt, harum rerum auctores, duces, principes spoliari omnibus fortunis atque civitate expelli posse arbitrantur. etenim populi Romani perspiciunt eandem mentem et voluntatem; omnibus rebus quibus potest populus Romanus significat quid sentiat; nulla varietas est inter homines opinionis, nulla voluntatis, nulla sermonis.