Thesauros Literature Oratory Pro L. Flacco

Pro L. Flacco

Pro L. Flacco Cicero, Marcus Tullius
93 an etiam scripsit oratu tuo? at vero M. Aebutium, constantissimum et pudentissimum hominem, Falcidi adfinem, nihil interrogas, nihil eius generum pari fide praeditum, C. Manilium? qui profecto de tanta pecunia, si esset data, nihil audisse non possent. his tu igitur epistulis, Deciane, recitatis, his mulierculis productis, illo absente auctore laudato tantum te crimen probaturum putasti, praesertim cum ipse non deducendo Falcidium iudicium feceris plus falsam epistulam habituram ponderis quam ipsius praesentis fictam vocem et simulatum dolorem?
94 sed quid ego de epistulis Falcidi aut de Androne Sextilio aut de Deciani censu tam diu disputo, de salute omnium nostrum, de fortunis civitatis, de summa re publica taceo? quam vos universam in hoc iudicio vestris, vestris inquam, umeris, iudices, sustinetis. videtis quo in motu temporum, quanta in conversione rerum ac perturbatione versemur. Cum alia multa certi homines, tum hoc vel maxime moliuntur ut vestrae quoque mentes, vestra iudicia, vestrae sententiae optimo cuique infestissimae atque inimicissimae reperiantur. gravia iudicia pro rei publicae dignitate multa de coniuratorum scelere fecistis. non putant satis conversam rem publicam, nisi in eandem impiorum poenam optime meritos civis detruserint.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme