91
quid attinuit relinquere hanc urbem, libertate tam praeclara carere, adire periculum navigandi? quasi bona comesse Romae non liceret. nunc denique materculae suae festivus filius, aniculae minime suspiciosae, purgat se per epistulam, ut eam pecuniam quacum traiecerat non consumpsisse, sed Flacco dedisse videatur. at fructus isti Trallianorum globulo praetore venierant; Falcidius emerat HS nongentis milibus. si dat tantam pecuniam Flacco, nempe idcirco dat ut rata sit emptio. emit igitur aliquid quod certe multo pluris esset; dat de lucro, nihil detrahit de vivo.
92
cur Albanum venire iubet,cur matri praeterea blanditur, cur epistulis et sororis et matris imbecillitatem aucupatur, postremo cur non audimus ipsum? retinetur, credo, in provincia. mater negat. 'venisset,' inquit, 'si esset denuntiatum.' tu certe coegisses, si ullum firmamentum in illo teste posuisses; sed hominem a negotio abducere noluisti. Magnum erat ei certamen propositum, magna cum Graecis contentio; qui tamen, ut opinor, iacent victi. nam iste unus totam Asiam magnitudine poculorum bibendoque superavit. sed tamen quis tibi, Laeli, de epistulis istis indicavit? mulieres negant se scire qui sit. ipse igitur ille tibi se ad matrem et sororem scripsisse narravit?