89
decisionis arbiter C. Caecilius fuit, quo splendore vir, qua fide, qua religione! obsignator C. Sextilius, Lurconis sororis filius, homo et pudens et constans et gravis. si vis erat, si fraus, si metus, si circumscriptio, quis pactionem fieri, quis adesse istos coegit? quid? si ista omnis pecunia huic adulescentulo L. Flacco reddita est, si petita, si redacta per hunc Antiochum, paternum huius adulescentis libertum seni illi Flacco probatissimum, videmurne non solum avaritiae crimen effugere sed etiam liberalitatis laudem adsequi singularem? communem enim hereditatem, quae aequaliter ad utrumque lege venisset, concessit adulescenti propinquo suo, nihil ipse attigit de Valerianis bonis. quod statuerat facere adductus huius pudore et non amplissimis patrimoni copiis, id non solum fecit sed etiam prolixe cumulateque fecit. ex quo intellegi debet eum contra leges pecunias non cepisse qui tam fuerit in hereditate concedenda liberalis.
90
at Falcidianum crimen est ingens; talenta quinquaginta se Flacco dicit dedisse. audiamus hominem. non adest. quo modo igitur dicit? epistulam mater eius profert et alteram soror; scriptum ad se dicunt esse ab illo tantam pecuniam Flacco datam. ergo is cui, si aram tenens iuraret, crederet nemo, per epistulam quod volet iniuratus probabit? at qui vir! quam non amicus suis civibus! qui patrimonium satis lautum, quod hic nobiscum conficere potuit, Graecorum conviviis maluit dissipare.