Thesauros Literature Oratory Pro L. Flacco

Pro L. Flacco

Pro L. Flacco Cicero, Marcus Tullius
81 habetis causam inimicitiarum, qua causa inflammatus Decianus ad Laelium detulerit hanc opimam accusationem. nam ita questus est Laelius, cum de perfidia Deciani diceret: 'qui mihi auctor fuit, qui causam ad me detulit, quem ego sum secutus, is a Flacco corruptus est, is me deseruit ac prodidit.' sicine tu auctor tandem eum cui tu in consilio fuisses, apud quem omnis gradus dignitatis tuae retinuisses, pudentissimum hominem, nobilissima familia natum, optime de re publica meritum in discrimen omnium fortunarum vocavisti? si licet, defendam Decianum, qui tibi in suspicionem nullo suo delicto venit.
82 non est, mihi crede, corruptus. quid enim fuit quod ab eo redimeretur? ut duceret iudicium? cui sex horas omnino lex dedit, quantum tandem ex his horis detraheret, si tibi morem gerere voluisset? nimirum illud est quod ipse suspicatur. invidisti ingenio subscriptoris tui; quod ornabat facile locum quem prehenderat, et acute testis interrogabat aut fortasse fecisset ut tu ex populi sermone excideres, idcirco Decianum usque ad coronam applicavisti. sed, ut hoc haud veri simile est Decianum a Flacco esse corruptum,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme