Thesauros Literature Oratory Pro L. Flacco

Pro L. Flacco

Pro L. Flacco Cicero, Marcus Tullius
77 Flaccum iniuria decrevisse in tua re dicis; adiungis causas inimicitiarum, quod patri L. Flacco aedili curuli pater tuus tribunus plebis diem dixerit. at istud ne ipsi quidem patri Flacco valde molestum esse debuit, praesertim cum ille cui dies dicta est praetor postea factus sit et consul, ille qui diem dixit non potuerit privatus in civitate consistere. sed si iustas inimicitias putabas, cur, cum tribunus militum Flaccus esset, in illius legione miles fuisti, cum per leges militaris effugere liceret iniquitatem tribuni? cur autem praetor te, inimicum paternum, in consilium vocavit? quae quidem quam sancte solita sint observari scitis omnes.
78 nunc accusamur ab eis qui in consilio nobis fuerunt. 'decrevit Flaccus.' num aliud atque oportuit? 'in liberos.' num aliter censuit senatus? 'in absentem.' decrevit, cum ibidem esses, cum prodire nolles; non est hoc in absentem, sed in latentem reum. Senatvs consvltvm et decretvm Flacci. quid? si non decrevisset, sed edixisset, quis posset vere reprehendere? num etiam fratris mei litteras plenissimas humanitatis et aequitatis reprehensurus es? quas ea de muliere ad me datas apud . . . requisivit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme