Thesauros Literature Oratory Pro L. Flacco

Pro L. Flacco

Pro L. Flacco Cicero, Marcus Tullius
53 vidi ego in quodam iudicio nuper Philodorum testem Trallianum, vidi Parrhasium, vidi Archidemum, cum quidem idem hic mihi Maeandrius quasi ministrator aderat subiciens quid in suos civis civitatemque, si vellem, dicerem. nihil enim illo homine levius, nihil egentius, nihil inquinatius. qua re, si hunc habent auctorem Tralliani doloris sui, si hunc custodem litterarum, si hunc testem iniuriae, si hunc actorem querelarum, remittant spiritus, comprimant animos suos, sedent adrogantiam, fateantur in Maeandri persona esse expressam speciem civitatis. sin istum semper illi ipsi domi proterendum et conculcandum putaverunt, desinant putare auctoritatem esse in eo testimonio cuius auctor inventus est nemo. sed exponam quid in re sit ut quam ob rem ista civitas neque severe Flaccum oppugnarit neque benigne defenderit scire possitis.
54 erat ei Castriciano nomine irata, de quo toto respondit Hortensius; invita solverat Castricio pecuniam iam diu debitam. hinc totum odium, hinc omnis offensio. quo cum venisset Laelius ad iratos et illud Castricianum volnus dicendo refricuisset, siluerunt principes neque in illa contione adfuerunt neque istius decreti ac testimoni auctores esse voluerunt. Vsque adeo orba fuit ab optimatibus illa contio ut princeps principum esset Maeandrius; cuius lingua quasi flabello seditionis illa tum est egentium contio ventilata.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme