Thesauros Literature Oratory Pro L. Flacco

Pro L. Flacco

Pro L. Flacco Cicero, Marcus Tullius
50 iterum iste, cui nullus esset usquam consistendi locus, Romam se rettulit; persequitur Hermippus, qui numquam istius impudentiae cessit. petit Heraclides a C. Plotio senatore, viro primario, qui legatus in Asia fuerat, mancipia quaedam quae se, cum iudicatus esset, per vim vendidisse dicebat. Q. Naso, vir ornatissimus, qui praetor fuerat, iudex sumitur. qui cum sententiam secundum Plotium se dicturum ostenderet, ab eo iudice abiit et, quod iudicium lege non erat, causam totam reliquit. satisne vobis, iudices, videor ad singulos testis accedere neque, ut primo constitueram, tantum modo cum universo genere confligere?
51 venio ad Lysaniam eiusdem civitatis, peculiarem tuum, Deciane, testem; quem tu cum ephebum Temni cognosses, quia tum te nudus delectarat, semper nudum esse voluisti. abduxisti Temno Apollonidem; pecuniam adulescentulo grandi faenore, fiducia tamen accepta, occupavisti. hanc fiduciam commissam tibi dicis; tenes hodie ac possides. Eum tu testem spe recuperandi fundi paterni venire ad testimonium dicendum coegisti; qui quoniam testimonium nondum dixit, quidnam sit dicturus exspecto. Novi genus hominum, novi consuetudinem, novi libidinem. itaque, etsi teneo quid sit dicere paratus, nihil tamen contra disputabo prius quam dixerit. totum enim convertet atque alia finget. quam ob rem et ille servet quod paravit, et ego me ad id quod adtulerit integrum conservabo.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme