Thesauros Literature Oratory Pro L. Flacco

Pro L. Flacco

Pro L. Flacco Cicero, Marcus Tullius
35 ab A. Sextilio dicit se dedisse et a suis fratribus. potuit dare Sextilius; nam fratres quidem consortes sunt mendicitatis. audiamus igitur Sextilium; fratres denique ipsi prodeant; quam volent impudenter mentiantur et, quod numquam habuerint, dedisse se dicant; tamen aliquid fortasse coram producti dicent in quo reprehendantur. 'non deduxi,' inquit, 'Sextilium.' cedo tabulas. 'non deportavi.' fratres saltem exhibe. 'non denuntiavi.' quod ergo unus Asclepiades fortuna egens, vita turpis, existimatione damnatus impudentia atque audacia fretus sine tabulis, sine auctore iecerit, id nos quasi crimen aut testimonium pertimescamus?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme