Thesauros Literature Oratory Pro L. Flacco

Pro L. Flacco

Pro L. Flacco Cicero, Marcus Tullius
22 Vna sedent, ex accusatorum subselliis surgunt, non dissimulant, non verentur. de subselliis queror? una ex domo prodeunt; si verbo titubaverint, quo revertantur non habebunt. an quisquam esse testis potest quem accusator sine cura interroget nec metuat ne sibi aliquid quod ipse nolit respondeat? Vbi est igitur illa laus oratoris quae vel in accusatore antea vel in patrono spectari solebat: 'bene testem interrogavit; callide accessit, reprehendit; quo voluit adduxit; convicit et elinguem reddidit?'
23 quid tu istum roges, Laeli, qui, prius quam hoc 'te rogo' dixeris, plura etiam effundet quam tu ei domi ante praescripseris? quid ego autem defensor rogem? nam aut oratio testium refelli solet aut vita laedi. qua disputatione orationem refellam eius qui dicit: 'dedimus,' nihil amplius? in hominem dicendum est igitur, cum oratio argumentationem non habet. quid dicam in ignotum? querendum est ergo et deplorandum, id quod iam dudum facio, de omni accusationis iniquitate, primum de communi genere testium; dicit enim natio minime in testimoniis dicendis religiosa. propius accedo; nego esse ista testimonia quae tu psephismata appellas, sed fremitum egentium et motum quendam temerarium Graeculae contionis. intrabo etiam magis. qui gessit non adest, qui numerasse dicitur non est deductus; privatae litterae nullae proferuntur, publicae retentae sunt in accusatorum potestate; summa est in testibus; hi vivunt cum inimicis, adsunt cum adversariis, habitant cum accusatoribus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme