Thesauros Literature Oratory Pro L. Flacco

Pro L. Flacco

Pro L. Flacco Cicero, Marcus Tullius
20 in aerario nihil habent civitates, nihil in vectigalibus. duae rationes conficiendae pecuniae, aut versura aut tributo; nec tabulae creditoris proferuntur nec tributi confectio ulla recitatur. quam vero facile falsas rationes inferre et in tabulas quodcumque commodum est referre soleant, ex Cn. Pompei litteris ad Hypsaeum et Hypsaei ad Pompeium missis, quaeso, cognoscite. Litterae Pompei et Hypsaei. satisne vobis coarguere his auctoribus dissolutam Graecorum consuetudinem licentiamque impudentem videmur? Nisi forte qui Cn. Pompeium, qui praesentem, qui nullo impellente fallebant, eos urgente Laelio in absentem et in L. Flaccum aut timidos fuisse aut religiosos putamus.
21 sed fuerint incorruptae litterae domi; nunc vero quam habere auctoritatem aut quam fidem possunt? triduo lex ad praetorem deferri, iudicum signis obsignari iubet; tricesimo die vix deferuntur. ne corrumpi tabulae facile possint, idcirco lex obsignatas in publico poni voluit; at obsignantur corruptae. quid refert igitur tanto post ad iudices deferantur, an omnino non deferantur? quid? si testium studium cum accusatore sociatum est, tamenne isti testes habebuntur? Vbi est igitur illa exspectatio quae versari in iudiciis solet? nam antea, cum dixerat accusator acriter et vehementer, cumque defensor suppliciter demisseque responderat, tertius ille erat exspectatus locus testium, qui aut sine ullo studio dicebant aut cum dissimulatione aliqua cupiditatis. hoc vero quid est?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme