Thesauros Literature Oratory Pro Archia Poeta

Pro Archia Poeta

Pro Archia Poeta Cicero, Marcus Tullius
26 quid? a Q. Metello Q. P. Ee Pio, familiarissimo suo, qui civitate multos donavit, neque per se neque per Lucullos impetravisset? qui praesertim usque eo de suis rebus scribi cuperet ut etiam Cordubae natis poetis pingue quiddam sonantibus atque peregrinum tamen auris suas dederetcederet E2e: dederit c, Fleckeisen . neque enim est hoc dissimulandum quod obscurari non potest, sed prae nobis ferendum: trahimur omnes studio laudis, et optimus quisque maxime gloria ducitur. ipsi illi philosophi etiam in eisin iis Madvig: in his Ammianus xxii. 7: illis (in illis χ2k) codd. libellis quos de contemnenda gloria scribunt nomen suum inscribunt; in eo ipso in quout in eo ipso quo Ammianus praedicationem nobilitatemque despiciunt praedicari de se de se se Lambinus ac se se Ammianus: om. codd. nominari voluntvelint Ammianus .
27 Decimus quidem Brutus, summus vir et imperator, Acci, amicissimi sui, carminibus templorum ac monumentorummonu. eabpc: moni. cett. aditus exornavit suorum. iam vero ille qui cum Aetolis Ennio comite bellavit Fulvius non dubitavit Martis manubias Musis consecrare. qua re, in qua urbe imperatores prope armati poetarum nomen et Musarum delubra coluerunt, in ea non debent togatitogati σχς, p mg.: locati cett. iudices a Musarum honore et a poetarum salute abhorrere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme