Thesauros Literature Oratory Pro Archia Poeta

Pro Archia Poeta

Pro Archia Poeta Cicero, Marcus Tullius
13 qua re quis tandem me reprehendat, aut quis mihi iure suscenseat, si, quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporumtemporis b1 , quantum alii tribuunt tempestivis conviviis, quantum denique alveoloalveolo GEe: aleae cett. , quantum pilae, tantum mihi egomet ad haec studia recolenda sumpsero? atque id eoid eo Nauck: hoc adeo GEea: hoc ideo cett. mihi concedendum est magis quod ex his studiis haec quoque crescit oratio et facultas quae, quantacumque est est χk: om. cett. (post me suppl. Angelius) in me, numquam amicorum periculis defuit. quae si cui levior videtur, illa quidem certe quae summa sunt ex quo fonte hauriam sentio.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme