Thesauros Literature Oratory Pro P. Sulla

Pro P. Sulla

Pro P. Sulla Cicero, Marcus Tullius
10 'in Autronium testimonium dixisti,' inquit; 'Sullam defendis.' hoc totum eius modi est, iudices, ut, si ego sumsum Teb1: sim cett. inconstans ac levis, nec testimonio fidem tribui convenerit nec defensioni auctoritatem; sin est in me ratio rei publicae, religio privati offici, studium retinendae voluntatis bonorum, nihil minus accusator debet dicere quam a me defendi Sullam, testimoniotestimonio fort. delendum laesum esse Autronium. videor enim iamiam Teaπ, Schol.: om. cett. non solum studium ad defendendas causas verum etiametiam Teπ, Schol.: om. cett. opinionis aliquid et auctoritatis adferre; qua ego et moderateego et moderate Te: et moderate ego cett. utar, iudices, et omnino non uterer, si ille me non coegisset.
11 duae coniurationes absab e te, Torquate, constituuntur, una quae Lepido et Volcatio consulibus patre tuo consule designato facta esse dicitur, altera quae me consule; harum in utraque Sullam dicis fuisse. Patris tui, fortissimi viri atque optimi consulis, scis me consiliis non interfuisse non interfuisse interfuisse dicis e ; scis me, cum mihi summus tecum usus esset, tamen illorum expertem temporum et sermonum fuisse, credo quod nondum penitus in re publica versabar, quod nondum ad propositumpraepositum e mihi finem honoris perveneram, quod meme Teπb2: mea cett. ambitio et forensis labor ab omni illa cogitatione abstrahebat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme