Thesauros Literature Oratory Pro P. Sulla

Pro P. Sulla

Pro P. Sulla Cicero, Marcus Tullius
83 sed quid ego?quid ego? a, Reid: quid? Ego cett. qui Catilinam non laudavi, qui reo Catilinae consul non adfui, qui testimonium de coniuratione dixi in alios, adeone vobis alienus a sanitate, adeo oblitus constantiae meae, adeo immemor rerum a me gestarum esse videor ut, cum consul bellum gesserim cum coniuratis, nunc eorum ducem servare cupiam et animumet animum Sylvius: et (om. ς1) in animum codd. inducam, cuius nuper ferrum rettuderimrettud. Halm: retud. codd. flammamque restinxerim, eiusdem nunc causam vitamque defendere? si me dius fidius, iudices, non me ipsa res publica meis laboribus et periculis conservata ad gravitatem animi et constantiam sua dignitate revocaret, tamen hoc natura est insitum ut, quem timueris, quicum de vita fortunisque contenderis, cuius ex insidiis evaseris, hunc semper oderis. sed cum agatur honos meus amplissimus, gloria rerum gestarum singularis, cum, quotiens quisquequisque Tπς1b1: quisquam cett. est inin del. Lambinus hoc scelere convictus, totiens renovetur memoria per me inventae salutis, ego sim tam demens, ego committam ut ea quae pro salute omnium gessi, casu magis et felicitate a me quam virtute et consilio gesta esse videantur?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme