Thesauros Literature Oratory Pro P. Sulla

Pro P. Sulla

Pro P. Sulla Cicero, Marcus Tullius
79 nullum in hac causa testem timemus, nihil quemquam scire, nihil vidisse, nihil audisse arbitramur. sed tamen, si nihil vos P. Sullae fortuna movet, iudices, vestra moveat. vestra enim, qui cum summa elegantia atque integritate vixistis, hoc maxime interest, non ex libidine aut simultate aut levitate testium causas honestorum hominum ponderari, sed in magnis disquisitionibusdisceptationibus Madvig repentinisque periculis vitam unius cuiusque esse testem. quam vos, iudices, nolite armis suis spoliatam atque nudatam obicere invidiae, dedere suspicioni; munite communem arcem bonorum, obstruite perfugia improborum; valeat ad poenam et ad salutem vitavita π: om. cett. plurimum, quam solam videtis per seper se Mommsen: ipse T: ipsam cett. ex sua T: ex vi sua (ex nat. sua et in π) cett., cf. § 71, Caec. 88. 104 natura Tπ : naturaque cett. ex sua natura facillime perspici, subito flecti fingique non posse.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme