Thesauros Literature Oratory Pro P. Sulla

Pro P. Sulla

Pro P. Sulla Cicero, Marcus Tullius
64 noli igitur animos eorum ordinum qui praesunt iudiciis summa cum gravitate et dignitate alienare a causa. nemo labefactare iudicium est conatus, nihil est eius modi promulgatum, semper Caecilius in calamitate fratris sui iudicum potestatem perpetuandamperpetiundam T , legis acerbitatem mitigandam putavit. sed quid ego de hoc plura disputem? dicerem fortasse, et facile et libenter dicerem, si paulo etiam longius quam finis cotidiani offici postulat L. CaeciliumL. Caecilium hoc loco hab. T, post amor cett. pietas et fraternus amor propulissetpropulisset TEπ : protulisset cett. , implorarem sensus vestros, unius cuiusque indulgentiam in suos testarer, peterem veniam erratoveniam err. Tπ : err. veniam cett. L. Caecili ex intimis vestris cogitationibus atque ex humanitate communi.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme