Thesauros Literature Oratory Pro P. Sulla

Pro P. Sulla

Pro P. Sulla Cicero, Marcus Tullius
56 at enim SittiusSittius (Sicc. Sic.) TEπab1: Cincius cett. (ubique) est ab hoc in ulteriorem Hispaniam missus ut eam provinciam perturbaret. primum Sittius, iudices, L. Iulio C. Figulo consulibus profectus est aliquanto ante furorem Catilinae et suspicionem huius coniurationis; deinde est profectus non tum primum sed cum in isdem locis aliquanto ante eadem de causa aliquot annos fuisset, ac profectus est non modo ob causam sed etiam obetiam obTb2k: etiam cett. necessariam causam, magna ratione cum Mauretaniae rege contracta. tum autem, illo profecto, Sulla procurante eius rem et gerente plurimis et pulcherrimis P. Sitti praediis venditis aes alienum eiusdem dissolutum est est suppl. Angelius , ut, quae causa ceteros ad facinus impulit, cupiditas retinendae possessionis, ea Sittio non fuerit praediis deminutis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme