Thesauros Literature Oratory Pro P. Sulla

Pro P. Sulla

Pro P. Sulla Cicero, Marcus Tullius
54 quid ergo indicat aut quid adfert aut ipse Cornelius aut vos qui haec ab illohaec ab illo T: ab eo haec (om. haec a) cett. mandata defertis? gladiatores emptos esse Fausti simulatione ad caedem ac tumultum? 'ita prorsus; interpositi sunt gladiatores.' quos testamento patris deberi videmusdeberi videmus Tπapk: deberi debemus ςg: videmus deberi bc . 'adrepta est familia.' quae si esset praetermissa, posset alia familia Fausti munus praebere interpunxit Richter . Vtinam quidem haec ipsa non modo iniquorum invidiaeinvidiae esset codd.: corr. Lambinus sed aequorum exspectationi satis facere posset! 'properatum properatum (-rat b2) Tπb2: praeparant cett. vehementer estest T: om. cett. , cum longe tempus muneris abesset.' quasi vero tempus dandi muneris non valde appropinquaret. 'nec opinante Fausto, cum is neque sciret neque vellet, familia est comparata.'

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme