53
hoc tempore, cum arderet acerrime coniuratio, cum Catilina egrederetur ad exercitum, Lentulus in urbe relinqueretur, Cassius incendiis, Cethegus caedi praeponeretur, Autronio ut occuparet Etruriam praescriberetur, cum omnia ornarenturornarentur Landgraf: ordinarentur codd. (cf. § 75), instruerenturinstruerentur Tπ : instituerentur cett. , pararentur, ubi fuit Sulla, Corneli? num Romae? immo longe afuitaffuit Ta: abfuit cett.: corr. Halm . num inin om. T eisiis Tk: his cett. regionibusregionibus Tc1: legionibus cett. quo se Catilina inferebatreferebat c2 ? multo etiam longius. num in agro Camerti, Piceno, Gallico, quas inin Ta: om. cett. oras maxime quasi morbus quidam illius furoris pervaserat? nihil vero minus. fuit enim, ut iam ante dixi, Neapoli, fuit in ea parte Italiae quae maxime istaista T: ea cett. suspicione caruit.