Thesauros Literature Oratory Pro P. Sulla

Pro P. Sulla

Pro P. Sulla Cicero, Marcus Tullius
26 ego, tantis a me beneficiis in re publica positis, si nullum aliud mihi praemium abab Te, Schol.: a cett. senatu populoque Romano nisi honestum otium postularem, quis non concederet? ceteri ceteri supplevi sibi haberent haberent haberent alii Sylvius honores, sibi imperia, sibi provincias, sibi triumphos, sibi alia praeclarae laudis insignia; mihi liceret eius urbis quam conservassem conspectu tranquillo animo et quieto frui. quid si hoc non postulo? si ille labor meus pristinus, si sollicitudo, si officia, si operae, si vigiliae deserviunt amicis, praesto sunt omnibus; si neque amici in foro requirunt studium meum neque res publica in curia; si me non modo non modo non modo ς vocatio ea rerum gestarum vacatio sed neque honoris neque aetatis excusatio vindicat a labore; si voluntas mea, si industria, si domus, si animus, si aures patent omnibus; si mihi ne ad ea quidem quae pro salute omnium gessi recordanda et cogitanda quicquam relinquitur temporis: tamen hoc regnum appellabitur, cuius vicarius qui velit esse inveniri nemo potest?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme