19
cum vestrorum periculorum, cum huius urbis, cum illorum delubrorum atque templorum, cum puerorum infantium, cum matronarum ac virginum veniebat in mentem, et cum illae infestae ac funestae faces universumque totius urbis incendium, cum telacum tela om. T , cum caedes, cum civium cruor, cum cinis patriae versari ante oculos atque animum memoria refricare coeperat, tum denique ei resistebam, neque solum illi hosti ac parricidae sed his etiam propinquis illius, Marcellis, patri et filio, quorum alter apud me parentis gravitatem, alter fili suavitatem obtinebat; neque meneque enim me Müller arbitrabar sine summo scelere posse, quod maleficium in aliis vindicassem, idem in illorum socio, cum scirem, defendere.
20
atque idem ego neque P. Sullam supplicem ferre, neque eosdem eosdem hos T Marcellos pro huiuspro huius Eeaπ : pro T: om. cett. periculis lacrimantis aspicerepericulis lacrim. aspicere TEe: om. cett. , neque huiusneque huius om. aπ M. MessalaeMessallae Lambinus (cf. Sex. Rosc. 149), hominis necessarii, preces sustinere potui; neque enim estest om. Te (causae adv. naturae est Madvig) causa adversata naturae, nec homo nec resnec res nec homo c misericordiae meae repugnavit. nusquam nomen, nusquam vestigium fuerat, nullum crimen, nullum indicium, nulla suspicionulla suspicio Ee: om. cett. . suscepi causam, Torquate, suscepi, et feci libenter ut me, quem boni constantem, ut spero, semper existimassent, eundem ne improbi quidem crudelem dicerent.