13
qui vobis vobis vobiscum (nob. e) ebς in consilio fuerunt, qui vobiscum illa cognorunt, quibus ipsis periculum tum conflari putabatur, qui Autronio non adfuerunt, qui in illum testimonia gravia dixerunt, hunc defendunt, huic adsuntassunt Teaπ , in huius periculo declarant se non crimine coniurationis, ne adessent ceteris, sed hominum maleficio deterritos esse. mei consulatus autem tempus et crimen maximae coniurationis a me defendetur. atque haechaec (hic e) Teπk: om. cett. inter nos partitio defensionisdefensionis Tπ : om. cett. non est fortuito, iudices, nec temere facta; sed cum videremus eorum criminum nos patronos adhiberi quorum testes esse possemus, uterque nostrum id sibi suscipiendum putavit de quo aliquid scire ipse atque existimare potuisset.