87
nolite, per deos immortalis! iudices, hac eum cumeum cum Garatoni: cum B: eum cett. re qua se honestiorem fore putavit etiam ceteris ante partis honestatibus atque omni dignitate fortunaque privare. atque ita vos L.Lucius MurenaL. Lag. 24: si (sic xy) mei, iudices, orat atque obsecrat, si iniusteiniuste om. S in lac. neminem laesit, si nullius auris voluntatemve violavit, si nemini, ut levissime dicam, odio nec domi nec militiae fuit, sit apud vos modestiae locus, sit demissisdemisso animo Bake hominibus perfugium, sit auxilium pudori. misericordiam spoliatio consulatus magnam habere debet, iudices; una enim eripiuntur cum consulatu omnia; invidiam vero his temporibus habere consulatus ipse nullam potest; obicitur enim contionibus seditiosorum, insidiis coniuratorum, telis Catilinae, ad omne denique periculum atque ad omnem iniuriaminiuriam Halbertsma: invidiam codd. solus opponitur.