Thesauros Literature Oratory Pro L. Murena

Pro L. Murena

Pro L. Murena Cicero, Marcus Tullius
9 quod si licet desinere, si te auctore possum, si nulla inertiae infamiainfamia Wesenberg: om. codd., nulla superbiae turpitudoturpitudo del. Bake, nulla inhumanitatis culpa suscipitur, ego vero libenter desinodesinon S: desinam Bake. sin autem fuga laboris desidiam, repudiatio supplicum superbiam, amicorum neglectio improbitatem coarguit, nimirum haec causacausa Apy2: arum S: causarum xy1 est eius modi quam nec industrius quisquamquisquam Gulielmius: quam codd nec misericors nec officiosus deserere possitpossit ed. R: posset mei. atque huiusce rei coniecturam de tuo ipsius studio, Servi, facillime ceperis. nam si tibi necesse putas etiam adversariis amicorum tuorum de iure consulentibus respondere, et si turpe existimas te advocato illum ipsum quem contra veneris causacausa y2: causae cett. cadere, noli tam esse iniustus ut, cum tui fontes vel inimicis tuis pateant, nostros etiam amicis putes clausos esse oportere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme