80
nolite arbitrari, mediocribus consiliis aut usitatis viisviis ed. Guar.: vitis SAx: vitiis cett. eos utieos uti scripsi: aut codd.: lacunam statuit Ernesti. non lex improba, non perniciosa largitio, nonlargitio non w: largitionum mei auditum aliquando aliquod malum rei publicae quaeritur. inita sunt in hac civitate consilia, iudices, urbis delendae, civium trucidandorum, nominis Romani exstinguendi. atque haec cives, civescives, cives y2, ed. R: quae siue (in mg. quaesiue) S: quae cives Apw: quae si cives xy1: cives f, Quintil. ix. 2, 18, inquam, si eos hoc nomine appellari fas est, de patria sua et cogitant et cogitaverunt. Horum ego cotidie consiliis occurro, audaciam debilito, sceleri resisto. sed moneo, iudices. in exitu iam est meus consulatus; nolite mihi subtrahere vicarium meae diligentiae, nolite adimere eum cui rem publicam cupio tradere incolumem ab his tantis periculis defendendam.
81
atque ad haec mala, iudices, quidquid quod Kayser accedat aliud non videtis? te, te appello, Cato; nonne prospicis tempestatem anni tui? iam enim inin Halm: om. codd. hesterna contione intonuit vox perniciosa designati tribuni, conlegae tui; contra quem multum tua mens, multum omnes boni providerunt qui te ad tribunatus petitionem vocaverunt. omnia quae per hoc triennium agitata sunt, iam ab eo tempore quo a L.Lucio Catilina et Cn.Gnaeo Pisone initum consilium senatus interficiendi scitis esse, in hos dies, in hos mensis, in hoc tempus erumpunt.