Thesauros Literature Oratory Pro L. Murena

Pro L. Murena

Pro L. Murena Cicero, Marcus Tullius
78 at enim te ad accusandum res publica adduxit. credo, Cato, te isto animo atque eaea om. Apf opinioneopinioni SAx venisse; sed tu imprudentia laberis. ego quod facio, iudices, cum amicitiae dignitatisque L.Lucio Murenae gratia facio, tum me pacis, oti, concordiae, libertatis, salutis, vitae denique omnium nostrum causa facere clamo atque testor. audite, audite consulem, iudices, nihil dicam adrogantius, tantum dicam totos dies atque noctes de re publica cogitantem! nonnon S, Lambinus: om. cett. usque eo L.Lucius Catilina rem publicam despexit atque contempsit ut ea copia quam secum eduxit se hanc civitatem oppressurum arbitraretur. Latius patetpatet... S: fort. patet iam illius sceleris contagio quam quisquam putat, ad pluris pertinetpertinet... S fort. pertinet. Iam. intus, intus, inquam, est equus Troianus; a quo numquam me consule dormientes opprimemini.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme