Thesauros Literature Oratory Pro L. Murena

Pro L. Murena

Pro L. Murena Cicero, Marcus Tullius
77 quid quod habes nomenclatorem? in eo quidem fallis et decipis. nam, si nomine appellari abs te civis tuos honestum est, turpe est eos notiores esse servo tuo quam tibi. sin iamiam scripst: etiam codd.: etiam si Lambinus noris, tamennetamenne scripsi: tamen codd. per monitorem appellandi sunt cumcum scripst: curam (cur ante y2, Naugerius) codd. petis, quasiquasi Zumpt: quam codd. incertus sisincertus sis scripsi: incertum sit Lag. 9: inceravit (narravit y2) mei: insusurravit Naugerius)? quid quod, cumquid quod cum Priscian (K. ii. 592): aquid quod S: a (ad y2) quid cum xy2: quid quom Ap: a quid quom y: quid quomodo w admoneris, tamen, quasi tute noris, ita salutas? quidquid quidem (quid enim y2) xy: quod Lag. 9, postea quam es designatus, multo salutas neglegentius? haec omnia ad rationem civitatis si derigas, recta sunt; sin perpendere ad disciplinae praecepta velis, reperiantur pravissima. qua re nec plebi Romanae eripiendi fructus isti sunt ludorum, gladiatorum, conviviorum, quae omnia maiores nostri comparaverunt, nec candidatis ista benignitas adimenda est quae liberalitatem magis significat quam largitionem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme