8
neque enim, si tibi tum cum peteres consulatum studui, nuncconsulatum studui nunc scripsi (ex Quintil. xi. 1. 68 se studuisse petitioni Sulpicii contra honorem Murenae, non idem debere actioni contra caput): consulatum adfui nunc y2: om. cett. cum Murenam ipsum petas, adiutor eodem pacto esse debeo. atque hoc non modo nonnon modo non non modo Müller laudari sed ne concedi quidem potest ut amicis nostris accusantibus non etiam alienissimos defendamus. mihi autem cum Murena, iudices, et magna et vetus amicitia est, quae in capitis dimicatione a Ser. Sulpicio non idcirco obruetur quod ab eodemab eodem (eod SB) mei: ab eo w, Halm in honoris contentione superata est. quae si causa non esset, tamen vel dignitas hominis vel honoris eius quem adeptus est amplitudo summamsummae Bake infamiam Gulielmius: famam codd. mihi superbiae crudelitatisque infamiam inussisset, si hominis et suis et populi Romani ornamentis amplissimi causam tanti periculi repudiassem. neque enim iam mihi licet neque est integrum ut meum laborem hominum periculis sublevandis non impertiam. nam cum praemia mihi tanta pro hac industria sint data quanta antea nemini, sic existimo, labores quos in petitione exceperissic existimo, labores quos in petitione exceperis scripsi: si (sic pw) exiceperis (excep. f, excip. w) Spfw: sic et si ceperis Axy: sic existimo si ceperis Lag. 9: sic censeo quos labores adipiscendi spe susceperis Madvig: labores per quos ea ceperis Angelius, eos, cum adeptus sis, deponere, esseesse Sfw: esse et A: esset pxy hominis et astuti et ingrati.