Thesauros Literature Oratory Pro L. Murena

Pro L. Murena

Pro L. Murena Cicero, Marcus Tullius
74 at enim agit mecum austere et Stoice Cato, negat verum esse adlici benivolentiam cibo, negat iudicium hominum inin om. Ap magistratibus mandandis corrumpi voluptatibus oportere. ergo, ad cenam petitionis causa si quis vocat, condemnetur? 'quippe' inquit 'tu mihi summum imperium, tu summamtu summam Lambinus: summam codd. auctoritatem, tu gubernacula rei publicae petas fovendis hominum sensibus et deleniendisdeleniendis Spw: deliniendis Afxy animis et adhibendis voluptatibus? Vtrum lenocinium' inquit 'a grege delicatae iuventutis, an orbis terrarum imperium a populo Romano petebas?' horribilis oratio; sed eam usus, vita, mores, civitas ipsa respuit. neque tamen Lacedaemonii, auctores istius vitae atque orationis, qui cotidianis epulis in robore accumbunt, neque vero Cretes quorum nemo gustavit umquam cubans, melius quam Romani homines qui tempora voluptatis laborisque dispertiunt res publicas suas retinuerunt; quorum alteri uno adventu nostri exercitus deleti sunt, alteri nostri imperi praesidio disciplinam suam legesque conservant.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme