Thesauros Literature Oratory Pro L. Murena

Pro L. Murena

Pro L. Murena Cicero, Marcus Tullius
71 noli igitur eripere hunc inferiori generi hominum fructum offici, Cato; sine eos qui omnia a nobis sperant habere ipsos quoque aliquid quod nobis tribuere possint. si nihil erit praeter ipsorumipsorum eorum w, Halm suffragium, tenues, etsitenues, etsi scripsi: tenue est si ut S: tenue est si (sed w) ut cett.: fort. tenues, si cui (leve est, ut suffragentur Reid) suffragantur, nil valent gratia. ipsi denique, ut solent loqui, non dicere pro nobis, non spondere, non vocare domum suam possuntpossunt Angelius: possint (-it S) codd.. atque haec a nobis petunt omnia neque ulla re alia quae a nobis consequuntur nisi opera sua compensari putant posse. itaque et legi Fabiae quae est de numero sectatorum, et senatus consulto quod est L.Lucio Caesareest a L. Lag. 9 consule factum restiterunt. nulla est enim poena quae possit observantiam tenuiorum ab hoc vetere instituto officiorum excludere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme