Thesauros Literature Oratory Pro L. Murena

Pro L. Murena

Pro L. Murena Cicero, Marcus Tullius
65 quantum ego opinione auguror, nunc et animi quodam impetu concitatum et vi naturae atque ingeni elatum et recentibus praeceptorum studiis flagrantem iam usus flectet, dies leniet, aetas mitigabit. etenim isti ipsi mihimihi isti ipsi x videntur vestri praeceptores et virtutis magistri finis officiorum paulo longius quam natura vellet protulisse ut, cum ad ultimum animo contendissemus, ibi tamen ubi oporteret consisteremusnon consistermus Lambinus. 'nihil ignoveris.' immo aliquid, non omnia. 'nihilnihil Angelius: nihil omnino Lag. 9: immo mei gratiae causacausa feceris Naugerius: confeceris mei: concesseris Lag. 9 feceris.' immo resistito gratiae, cum officium et fides postulabit. 'misericordia commotus ne sis.' etiam, in dissolvenda severitate; sed tamen estsed tamen est ante etiam transp. Hotoman laus aliqua humanitatis. 'in sententia permaneto.' verovero enimvero ed. Mediol.: Permaneto vero ed. V aliqua xy, nisi sententiam sententia alia vicerit melior.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme