Thesauros Literature Oratory Pro L. Murena

Pro L. Murena

Pro L. Murena Cicero, Marcus Tullius
63 nostri autem illiautem illi, fatebor enim ed. V: enim illi fatebor (fatebor illi S) enim codd. — fatebor enim, Cato, me quoque in adulescentia diffisum ingenio meo quaesisse adiumenta doctrinae — nostri, inquam, illi a Platone et Aristotele, moderati homines et temperati, aiunt apud sapientem valere aliquando gratiam; viri boni esse misereri; distincta genera esseesse genera w, Halm delictorum et disparis poenas; esse apud hominem constantem ignoscendi locum; ipsum sapientem saepe aliquid opinari quodquod quid SA nesciat, irasci non numquam, exorari eundem et placari, quod dixerit interdum, si ita rectius sit, mutare, de sententia decedere aliquando; omnis virtutes mediocritate quadam esse moderatasmoderandas ed. V.
64 hos ad magistros si qua te fortuna, Cato, cum ista natura detulisset, non tu quidem vir melior esses nec fortior nec temperantiortemperatior y nec iustior — neque enim esse potes — sed paulo ad lenitatem propensior. non accusares nullis adductus inimicitiis, nulla lacessitus iniuria, pudentissimum hominem summa dignitate atque honestate praeditum; putares, cum inin om. Sp1 eiusdem anni custodiacustodia custodiam S: custodem y2 te atque L.Lucium Murenam fortuna posuisset, aliquo te cum hoc rei publicae vinculo esse coniunctum; quod atrociter in senatu dixisti, aut non dixisses aut, si potuissesaut si potuisses Hotoman: aut seposuisses (se pos, S) aut codd.: aut si posuisses Halm (2): aut si dixisses Campe, mitiorem in partem interpretarere. ac te ipsum,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme