60
nam si quis hoc forte dicet, Catonem descensurum ad accusandum non fuisse, nisi prius de causa iudicasset, iniquam legem, iudices, et miseram condicionem instituet periculis hominum, si existimabit iudicium accusatoris in reum pro aliquo praeiudicio valere oportere. ego tuum consilium, Cato, propter singulare animi mei de tua virtute iudicium vituperare non possumnon possum y2: non audeo Lag. 24: om. cett. nolo Boot; non nulla forsitanforsitan in re y2 conformare et leviter emendare possim. 'non multa peccas,' inquit ille fortissimo viro senior magister, 'sedsed sed si y, ed. R peccas; te regere possum.' at ego non tenon te del. Halm; verissime dixerim peccare te nihil neque ulla in re te essete esse esse w, Halm huius modi ut corrigendus potius quam leviter inflectendus esse videare. finxit enim te ipsa natura ad honestatem, gravitatem, temperantiam, magnitudinem animi, iustitiam, ad omnis denique virtutes magnum hominem et excelsum. accessit istucaccessit istuc Ernesti: accessitis tot S: accessit his (iis px) tot cett.: accessit his dotibus coni. Ernesti doctrina non moderata nec mitis sed, ut mihi videtur, paulo asperior et durior quam aut veritas aut natura patiturpatiatur fy.