Thesauros Literature Oratory Pro L. Murena

Pro L. Murena

Pro L. Murena Cicero, Marcus Tullius
59 quid? Ser. Galbam — nam traditum memoriaememoriae xy: iniuriae cett. estest y: om. cett. — nonne proavo tuo, fortissimo atque florentissimo viro, M.Marco Catoni, incumbenti ad eius perniciem populus Romanus eripuit? semper in hac civitate nimis magnis accusatorum opibus et populus universus et sapientes ac multum in posterum prospicientes iudices restiterunt. nolo accusator in iudicium potentiam adferat, non vim maiorem aliquam, non auctoritatem excellentem, non nimiam gratiam. valeant haec omnia ad salutem innocentium, ad opem impotentium, ad auxilium calamitosorum, in periculo vero et in pernicie civium repudientur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme