Thesauros Literature Oratory Pro L. Murena

Pro L. Murena

Pro L. Murena Cicero, Marcus Tullius
50 quibus rebus qui timor bonis omnibus iniectus sit quantaque desperatio rei publicae, si ille factus esset, nolite a me commoneri velle; vosmet ipsi vobiscum recordamini. meministis enim, cum illius nefarii gladiatoris voces percrebruissentpercrebruissent S: percrebuissent cett. quas habuisse in contione domestica dicebatur, cum miserorum fidelem defensorem negasset inveniri posse nisi eum qui ipse miser esset; integrorum et fortunatorum promissis saucios et miseros credere non oportere; qua re qui consumpta replere, erepta reciperare vellent, spectarent quid ipse deberet, quid possideret, quid auderet; minime timidum et valde calamitosum esse oportere eum qui esset futurus dux et signifer calamitosorum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme