38
num tibi haec parva videntur adiumenta et subsidia consulatus, voluntas militum, quaequequaeque scripsi: quae codd.: et illa quae Reid cum per se valet multitudine, cum apud suos gratia, tum vero in consule declarando multum etiam apud universum populum Romanum auctoritatis habet, suffragatio militaris? imperatores enim comitiis consularibus, non verborum interpretes deligunturdeliguntur xy: diliguntur cett.. qua re gravis est illa oratio: 'me saucium recreavit, me praeda donavit; hoc duce castra cepimus, signa contulimus; numquam iste plus militi laboris imposuit quam sibi sumpsit, ipse cumsumpsit ipse, cum Gulielmius fortisfortis est Nohl tum etiam felix.' hoc quanti putas esse ad famam hominum ac voluntatem? etenim, si tanta illis comitiis religio est ut adhuc semper omen valuerit praerogativumpraerogativae Zumpt, quid mirum est in hoc felicitatis famam sermonemque valuisse? sed si haec leviora ducis quae sunt gravissima et hanc urbanam suffragationem militari anteponis, noli ludorum huius elegantiam et scaenae magnificentiam tammagnificentiam tam Wrampelmeyer: magnificentiam a S: magnificentiam cett. valde contemnere; quae huic admodum profuerunt. nam quid ego dicam populum ac volgus imperitorumimperitum Ernesti ludis magno opere delectari? minus est mirandum. quamquam huic causae id satis est; sunt enim populi ac multitudinis comitia. qua re, si populo ludorum magnificentia voluptati est, non est mirandum eam L.Lucio Murenae apud populum profuisse.