29
quapropter non solum illa gloria militaris vestris formulis atque actionibus anteponenda est verum etiam dicendi consuetudo longe et multum isti vestrae exercitationi ad honorem antecellitantecellit B, Lambinus: antecellet cett.. itaque mihi videntur plerique initio multo hoc maluisse, post, cum id adsequi non potuissent, istuc potissimum sunt delapsi. Vt aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse qui citharoedi fieri non potuerint, sic nosnos Quintil.: nonnullos codd. videmus, qui oratores evadere non potuerintpotuerunt... potuerunt xy (variant codd. Quintil. viii. 3. 79), eos ad iuris studium devenire. Magnus dicendi labor, magna res, magna dignitas, summa autem gratia. etenim a vobis salubritas quaedam, ab eis qui dicunt salus ipsa petitur. deinde vestra responsa atque decreta et evertuntur saepe dicendo et sine defensione orationisorationis scripsi: oratoris codd. qua] qua re Naugerius: quo Zumpt firma esse non possunt. in qua si satis profecissem, parcius de eius laude dicerem; nunc nihil de me dico, sed de eis qui in dicendo magni sunt aut fuerunt.