Thesauros Literature Oratory Pro L. Murena

Pro L. Murena

Pro L. Murena Cicero, Marcus Tullius
28 itaque, ut dixi, dignitas in ista scientia consularis numquam fuit, quae tota ex rebus fictis commenticiisque constaret, gratiae vero multo etiam minusminus Angelius: minores codd.: inanior est Zumpt. quod enim omnibus patet et aeque promptum est mihi et adversario meo, id esse gratum nullo pacto potest. itaque non modo benefici conlocandicollocandi Ay2w: collocandis cett. spem sed etiam illud quod aliquamdiualiquando x1 fuit 'licet consulere?' iam perdidistis. sapiens existimari nemo potest in ea prudentia quae neque extra Romam usquam neque Romae rebus prolatis quicquam valet. peritus ideo haberi nemo potest quod in eo quod sciunt omnesomnes Naugerius: homines codd. nullo modo possunt inter se discrepare. difficilis autem res ideo non putatur quod et perpaucis et minime obscuris litteris continetur. itaque si mihi, homini vehementer occupato, stomachum moveritis, triduo meme esse iuris cons. w, Halm iuris consultum esseesse del. Ernesti (cf. Tusc. ii. 12) profitebor. etenim quae de scripto aguntur, scripta sunt omnia, neque tamentamen om. w quicquam tam anguste scriptum est quo ego non possim 'Qua de re agitur' addere; quae consuluntur autem, minimo periculo respondentur. si id quod oportet responderis, idem videarevideare iudicare Ay1w respondisse quod Servius; sin aliter, etiam controversumcontroversum xy: contraversum cett. ius nosse et tractare videare.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme