Thesauros Literature Oratory Pro L. Murena

Pro L. Murena

Pro L. Murena Cicero, Marcus Tullius
27 nam, cum permulta praeclare legibus essent constituta, ea iure consultorum ingeniis pleraque corrupta ac depravata sunt. mulieres omnis propter infirmitatem consili maiores in tutorum potestate esse voluerunt; hi invenerunt genera tutorum quae potestate mulierum continerentur. sacra interire illi noluerunt; horum ingenio senes ad coemptiones faciendas interimendorum sacrorum causa reperti sunt. in omni denique iure civili aequitatem reliquerunt, verba ipsa tenuerunt, ut, quiaquia p1y2w: cuia cett. in alicuius libris exempli causa id nomen invenerant, putaruntputarunt ed. R: putarent codd. omnis mulieres quae coemptionem facerent 'Gaias' vocari. iam illud mihi quidem mirum videri solet, tot homines, tam ingeniosos, postpost Pluygers: per codd. tot annos etiam nunc statuere non potuisse utrum 'diem tertium' an 'perendinum,' 'iudicem' an 'arbitrum,' 'rem' an 'litem' dici oporteret.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme