Thesauros Literature Oratory Pro L. Murena

Pro L. Murena

Pro L. Murena Cicero, Marcus Tullius
23 et quoniam mihi videris istam scientiam iuris tamquam filiolam osculari tuam, non patiar te in tanto errore versari ut istud nescio quid quod tanto opere didicistididicisti dilexisti Campe praeclarum aliquid esse arbitrere. Aliis ego te virtutibus, continentiae, gravitatis, iustitiae, fidei, ceteris omnibus, consulatu et omni honore semper dignissimum iudicavi; quod quidem ius civile didicisti, non dicam operam perdidisti, sed illud dicam, nullam esse in istaista Halm: illa codd. disciplina munitam ad consulatum viam. omnes enim artes, quae nobis populi Romani studia concilientconcilient Ernesti: conciliant codd., et admirabilem dignitatem et pergratam utilitatem debent habere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme