Thesauros Literature Oratory Pro L. Murena

Pro L. Murena

Pro L. Murena Cicero, Marcus Tullius
18 omittamus igitur de genere dicere cuius est magna in utroque dignitas; videamus cetera. 'quaesturam una petiit et sum ego factus prior.' non est respondendum ad omnia. neque enim vestrum quemquamvestrum quemquam Sfx: quemquam vestrum cett. fugit, cum multi parespares w: pare Spxw: pari Afy dignitate fiant, unus autem primumprimum locum Mommsen solus possitpossit ed. R: posset mei obtinere, non eundem esse ordinem dignitatis et renuntiationis, propterea quod renuntiatio gradus habeathabet... est Bake, dignitas autem sit persaepe eadem omnium. sed quaestura utriusque prope modum pari momentomomentu SAp2 sortis fuit. habuit hic lege Titia provinciam tacitam et quietam, tu illam cui, cum quaestores sortiuntur, etiam adclamari solet, Ostiensem, non tam gratiosam et inlustrem quam negotiosam et molestam. consedit utriusque nomen in quaestura. nullum enim vobis sors campum dedit in quo excurrereexcurrere excuti y2 virtus cognoscique posset.
19 reliqui temporis spatiumspatium quo in y2 in contentionem vocatur. ab utroque dissimillima ratione tractatum est. Servius hic nobiscum hanc urbanam militiam respondendi, scribendi, cavendi plenam sollicitudinis ac stomachi secutus est; ius civile didicit, multum vigilavit, laboravit, praesto multis fuit, multorum stultitiam perpessus est, adrogantiam pertulit, difficultatem exsorbuit; vixit ad aliorum arbitrium, non ad suum. Magna laus et grata hominibushominibus omnibus Richter unum hominem elaborare in ea scientia quae sit multis profutura.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme