Thesauros Literature Oratory Pro L. Murena

Pro L. Murena

Pro L. Murena Cicero, Marcus Tullius
17 quamquam ego iam putabam, iudices, multis viris fortibus ne ignobilitas generis obiceretur meo labore esse perfectum, qui non modo Curiis, Catonibus, Pompeiis, antiquis illis fortissimis viris, novis hominibusnovis hominibus del. Boot, sed his recentibus, Mariis et Didiis et Caeliis, commemorandis id agebamid agebam Badham: iacebant S: iacebam y2: iacebant cett.. cum vero ego tanto intervallo claustra ista nobilitatis refregissem, ut aditus ad consulatum posthac, sicut apud maiores nostros fuit, non magis nobilitati quam virtuti pateret, non arbitrabar, cum ex familia vetere et inlustri consul designatus ab equitis Romani filio consule defenderetur, de generis novitate accusatores esse dicturos. etenim mihi ipsi accidit ut cum duobus patriciis, altero improbissimo atque audacissimoatque audacissimo om. Quintil. v. 11. 11, altero modestissimo atque optimo viro, peterem; superavi tamen dignitate Catilinam, gratia Galbam. quod si id crimencrimini coni. Müller homini novo esse deberet, profecto mihi neque inimici neque invidi defuissent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme