Thesauros Literature Oratory Pro L. Murena

Pro L. Murena

Pro L. Murena Cicero, Marcus Tullius
15 summam video esse in te, Ser. Sulpici, dignitatem generis, integritatis, industriae ceterorumque ornamentorum omnium quibus fretum ad consulatus petitionem adgredi par est. Paria cognosco esse ista in L.Lucio Murena, atque ita paria ut neque ipse dignitate vinci a tevinci a te scripsi: vince... S: vinci cett.: a te vinci Campe potuerit neque te dignitate superarit. contempsisti L.Lucii Murenae genus, extulisti tuum. quo loco si tibi hoc sumis, nisi qui patricius sit, neminem bono esse genere natum, facis ut rursus plebesplebes Sx: plebs cett. in Aventinum sevocanda esse videatur. sin autem sunt amplae et honestae familiae plebeiae, et proavus L.Lucii Murenae et avus praetor fuit, et pateret pater sequuntur in codd. vv. etenim mihi § 17 ad multis profutura § 19: rectum ordinem restituit Naugerius, cum amplissime atque honestissime ex praetura triumphasset, hoc faciliorem huic gradum consulatus adipiscendi reliquit quod is iam patri debitus a filio petebatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme