Thesauros Literature Oratory In L. Catilinam

In L. Catilinam

In L. Catilinam Cicero, Marcus Tullius
22 quamquam est uno loco condicio melior externae victoriae quam domesticae, quod hostes alienigenae aut oppressi serviunt aut recepti recepti recepto h: recepti in amicitiam αβ beneficio se obligatos putant, qui autem ex numero civium dementia aliqua depravati hostes patriae semel esse coeperunt, eos, cum a pernicie rei publicae reppuleris, nec vi coercere nec beneficio placare possis. qua re mihi cum perditis civibus aeternum bellum susceptum esse video. id ego vestro bonorumque omnium auxilio memoriaque tantorum periculorum, quae non modo in hoc populo qui servatus est sed inin x cod. S. Marci 255 sup. lin.: om. cett. omnium gentium sermonibus ac mentibus semper haerebit, a me atque a meis facile propulsari posse confido. neque ulla profecto tanta vis reperietur quae coniunctionemconiunctionem αβ x: conductionem cett. vestram equitumque Romanorum et tantam conspirationem bonorum omnium confringere et labefactare possit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme