Thesauros Literature Oratory In L. Catilinam

In L. Catilinam

In L. Catilinam Cicero, Marcus Tullius
10 haec ego omnia vixdum etiam coetu vestro dimisso comperi; domum meammeam om. α maioribus praesidiis munivi atque firmavi, exclusi eos quos tu ad me salutatum mane miseras, cum illi ipsi venissent quos ego iam multis ac summis viris ad me id temporis venturos esse praedixeram. quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti: egredere aliquando ex urbe; patent portae; proficiscere. nimium diu te imperatorem tua illa Manliana castra desiderant. Educ tecum etiam omnis tuos, si minus, quam plurimos; purga urbem. Magno me metu liberaverisliberaveris Lambinus: liberaberis AV: liberabis cett. , modomodo AV: dum modo cett. inter me atque te murus intersit. nobiscum versari iam diutius non potes; non feram, non patiar, non sinam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme