Thesauros Literature Oratory In L. Catilinam

In L. Catilinam

In L. Catilinam Cicero, Marcus Tullius
10 video de istis qui se popularis haberi volunt abesse non neminem, ne de capite videlicet civium Romanorum sententiam ferat. is et is et set a: at is et Kayser nudius tertius in custodiam civis Romanos dedit et supplicationem mihi decrevit et indices hesterno die maximis praemiis adfecit. iam hoc nemini dubium est qui reo custodiam, quaesitoriquaesitori α hu: quaestori αβ ot gratulationem, indici praemium decreritdecrerit Ca: decreverit AV: decrevit cett. , quid de tota re et causa iudicarit. at vero C. Gaius Caesar intellegit legem Semproniam esse de civibus Romanis constitutam; qui autem rei publicae sit hostis eum civem esse nullo modo posse: denique ipsum latorem Semproniae legis iussuiniussu Bucherius populi poenas rei publicae dependisse. idem ipsum Lentulum Lentulum fort. Lentulum, illum, largitorem et prodigum, non putat, cum de pernicie populi Romani, exitio huius urbis tam acerbe, tam crudeliter cogitarit, etiam appellari posse popularem. itaque homo mitissimus atque lenissimus non dubitat P. Publium Lentulum aeternis tenebris vinculisque mandare et sancit in posterum ne quis huius supplicio levando sese hltu: a se αβ o iactare et in pernicie populi Romani posthac popularis esse possit. adiungit etiam publicationem bonorum, ut omnis animi cruciatus et corporis etiam egestas ac mendicitas consequatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme