9
nunc, patres conscripti, ego mea video quid intersit. si eritis secuti sententiam C. Gaii Caesaris, quoniam hanc is in re publicain re p. αβ ho: in rem p. cett. (etiam C) viam quae popularis habetur secutus est, fortasse minus erunt hoc auctore et cognitore huiusce sententiae mihi populares impetus pertimescendi; sin illam alteram, nescio an amplius mihi negoti contrahatur. sed tamen meorum periculorum rationes utilitas rei publicae vincatvincat Schol. Gron.: vindicat codd. . habemus enim a Caesare, sicut ipsius dignitas et maiorum eius amplitudo postulabat, sententiam tamquam obsidem perpetuae in rem publicam voluntatis. intellectum est quid interesset inter levitatem contionatorum et animum vere popularem saluti populi consulentem.