Thesauros Literature Oratory In L. Catilinam

In L. Catilinam

In L. Catilinam Cicero, Marcus Tullius
8 decernatur tamen, si placet. ego enim suscipiam et, ut spero, reperiam qui id quod salutis omnium causa statueritis non putentputent Ernesti: putet codd. esse suae dignitatis recusare. adiungit gravem poenam municipiismunicipibus t , si quis eorum vincula ruperit; horribilis custodias circumdat et dignasdignas i, Lambinus: digna cett. scelere hominum perditorum; sancit ne quis eorum poenam quos condemnat aut per senatum aut per populum levare possitpossit levare αβ, Zielinski ; eripit etiam spem quae sola hominem in miseriis consolari solet. bona praeterea publicari iubet; vitam solam relinquit nefariis hominibus: quam si eripuisset, multas uno dolore animi atque corporis miserias miserias supplevi: aerumnas Halm: om. codd. (animi atque corporis multos uno dolore h: multos una dolores animi atque corporis Kayser: multos uno dolore dolores etc. Graevius) et omnis scelerum poenas ademisset. itaque ut aliqua in vita formido improbis esset propositaproposita Müller: posita codd. , apud inferos eius modi quaedam illi antiqui supplicia impiis constituta esse voluerunt, quod videlicet intellegebant his remotis non esse mortem ipsam pertimescendam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme